Sunday, March 26, 2017

Hāc vespere cum marītō pelliculam spectāvī nomine Moana. Spectāculum sānē puerīs puellīsque destinātum, sicut vērō fere omnia ā Disney in lucem ēdita multa et hominibus adultīs offert. Īnfeliciter dum explicābātur fābula iterum iterumque obdormīvī, quippe quī et senex et debilis sim, nē singulam quidem pelliculam valeō. Nihilominus placuit.

Hodiē amīcæ Virginiæ auxiliō facturus ad Larēs trānsferendum. Mihi cordi est amīca et veterrima—plus quam XXV annōs abhinc alter alterum cognōvimus—nec auxilium præbēre nōn perplacet. Utinam autem paululum serius conventūrī essēmus. Nē obdormiam, sicut hāc nocte accidit, vereor.

No comments:

Post a Comment