Saturday, March 18, 2017

In aeroplanō sedeō, Novum Eborācum vectus, feriīs peractīs atque novō gaudiō nactō, vel potius inventō. Sīquidem sōlum vēra sunt dīcenda, gaudium novum est datum.

Dē novō fonte Latīnitātis scīlicet loquor, quī mē citius certiusque progredī sinet. Librī enim antīquissimī in lūcem editī sānē perbellī sunt, quod vērō sibi voluērunt eōrum scrīptōrēs admodum perspectū est difficile. Quid interest inter—ut exemplam ponam—“signa cōnferre” et “manūs cōnserere”? Vel inter “bellum īnferre” et “bellum gerere”? Est quidem; non exstāre, ut dīxit cujusdam nōminis oblītus sum, synōnyma, nam vocabulō ūnicuique umbra propria colorque est, etsī vix ab illīs aliōrum distinctus, vīta vērō Rōmānā tam procul ab illā nostrā hodiernā erat ut distinctiōnēs hās acūtē discernere haud possim.

Lībrī autem recentiōrēs mihi aliō in lūmine sē præbent, ut vidētur. Librum assumpsi cui titulum hōc in mōmentō oblītus sum, sæculō ūndēvīcēsimō ineunte typīs exarāta, mihi multō in auxiliō tālēs ad distinctiōnēs interdum—nōn dīcō etiam nōnnunquam—perspiciendās, quia, ut opīnor, vīta scrīptōris (vel potius vertōris) et, ut ita dīcam, aciēs oculōrum nostram sat quadrat ut locūtiōnēs nōbīs liquidiōrēs sint.

At hāc voce scrīptā, prorsūs cōnfectus sum; ad Latīne scrībendum mihi oportet omnibus viribus utī. Ideō docūmentī aliquid crās præbēbō. Quandōquidem tīro sum, nec sine ēmendātiōne prōgrediar, menda, soloecismōs, et barbarismōs, quæsō, corrigite.

No comments:

Post a Comment