Monday, March 20, 2017

Mihi in mentem subvenit commentārium proximum nōn omnīnō vērum, vel saltem aliquantulum temerārium, fuisse. Liber dē quō potentissimum scrībēbam, cui titulus Robinson Crusoeus (scīlicet interpretātiō Daniel illīus Defoe), multās quidem loquēlās junctūrāsque continet—versus vērō in Latīnam annō MDCCCXXIII, h.e. 1823 est, nec lingua jam lātē orbem per terrārum dīvulgāta. Fierī potest ut F. J. Goffaux, quī in Latīnam eum togāverit, ut ita dīcam, linguam penitus caluerit et librī Latīnitās, ut Cæsaris illa mulier, suspiciōne vacāverit. Nōn vērō sat perītus sum ut sciam.

Præterhāc Goffaux nōn est sōlus qui librum hunc vertit. Sunt vērō QUINQUE tālēs: Goffaux, Lieberkühn, Newman, Nagel, Avellānus. Illam autem interpretātiōnem illīus Nagel excēpī eās inter optima, exemplar igitur ēmī. (Etiam illa illīus Goffaux mihi laudāta est.) Quæ vērē, quoad sciam, Latīnitātis mihi plus sapere, ut ita dīcam, vidētur—vērum parum sciō.

Sīquidem Nagel illīus liber Latīnitās illam illīus Goffaux præstat, ideo illīus Goffaux junctūræ loquēlæque posthabendæ sunt?

Fortasse, interpretātiōne illīus Nagel perlectā, respōnsum sciam.

No comments:

Post a Comment