Saturday, April 15, 2017

Solonem illum ā Herodotō dīxisse traditur—nīmīrum nōn verbatim, sciō vērō mē sententiam fere teneō—nēminem fēlīcem vocārī oportēre donec mortuum—h.e., quī hodi fēlīx esse videātur, crās miserrimōrum miserrimus sē præbēre possit, ac vice versā. Quācum sententiā equidem plānē ac prōfectō stō. Hāc dictā, historiārum pater (ut meritius vocātur quam, ut apud nōnnūllōs, mendāciōrum) novōs maximī ingeniī librōs ut documenta prōfert.

Hōrum argūmentum librōrum scīlicet casus bellī Persōrum regum duōrum est, ille Darius fīliusque ille Xerxes. Quī in Græcōs, præsertim Athēniēnsēs, bellum intulērunt, unde—classe, exercitū, omnibus amissīs—fūsī fūgātīque sē recipiunt.

Quod ad quōw scelerātōs attinet, quī Cīvitātum rem publicam Fœderātum dominantur (nam dominantur quidem potius quam moderantur gubernantve), eōs hanc obviam itūrōs esse, sperandissimum est. Quī jam summō in ordine versantur, nec quicquam aliter ac scelera flagitiaque faciunt. Utinam ūltimās diēs in carcere cōnsumant!

Satis vērō superque. Mihi sunt negotia, ad opus igitur accingam.

No comments:

Post a Comment