Wednesday, October 4, 2017

Patria mea in manibus est scelestissimōrum.

Nōn dē Cynocephalō illō dīcō. Scelestissimus quidem nēfandus est, semper fuī, semper erit, vērum prōdigium est, mōnstrum, nec potest quīn scelestissimus sit. Nōn dē illō dīcō.

Immō, dē iīs loquor quī eum suffulcit. Hominēs quī, dīvitiārum causā, scelerīs suīs libenter conīvent, clādem, famem, mortemque patientēs ut locuplētissimī fiant etiam locuplētiōrēs.

Procellæ horribilēs ter hōc tempore regiōnēs merīdiōnālēs recenter vastāvērunt. Cibus cum in domubus et macellīs fundītus dēlētus sit, duābus in hīs regiōnibus—Texas nempe et Florida—quī rem publicam administrant incolīs licentiam concessērunt, ut pittacia cibālia (dīcō “food stamps”) ad popīnās cibum emendī. Tertiæ vērō regiōnī, ubi cutis populī magnā ex parte fuscus est potius ac albus, Portō scīlicet Opulentō (“Puerto Rico”), licentiam herī negāvit.

Pæne dīmidiæ partī hujus cīvitātis populī nūlla est potābilis aqua. Pæne nihil auxiliī rēs publica eīs mandāvit. Præses noster, cīvēs suōs morī vidēns, dīcit apud eōs nullam “vēram” clādem esse, eīs jacit mappās chartaceās, et, photographēmatīs captīs, āvolat ut Caledonicē lūdat.

Et quōrum est eum remque publicam moderārī—dīcō eōs in Senātū et Domū, ut dīcitur, Repræsentīvā—cor cum ejus probē situm esse asserant, continuō ad latrocinium flāgitiōsum redeunt. 




Friday, August 11, 2017

Cynocephalus ille, præses (vel potius, ut scrībere solet quīdam diūrnālista, “præses*”) noster, magis in diēs mē terret. Eum cum arma in Corēam Septentriōnālem illatūrum esse dubitem, nihilominus dē tālī rē multō malim ancipitem nōn hærēre.

Sunday, June 4, 2017

Canis, āērem linguēns, mē juxtā sedet, quæ fēlīcitātis mysterium, ut opīnor, sibi tenet. Tōtum diem in ōtiō dēgit, tribus tantum cōnstitūtīs officiīs māximī mōmentī: edere, mingere et alvum dēonerāre (quæ ūnā officium integrum faciunt), imprīmīs dormīre. Mihi autem amīcīsque inimīcīsque dēcernī vidētur rebus longē plūs implicātīs, nempe plūs stultīs, tempus dētero: timēre, invidēre, dubitāre, dēsīderāre, īrāscī stomachārīque, æmulāre, odisse. Quōrum, nisi fallor, nullum cane mē sapientiōrī lætiōrī beātiōrī interest.

Theobromæ autem sapōre numquam fruitur, idcirco mē esse malim quam eam.

Saturday, May 20, 2017

Nīmīrum tempora Rōmāna plūs nostrīs fluctuāvērunt. Gracchōrum homicīdium (vel potius parricīdium), Catilīnæ conjūrātiō—istī similēsque casūs rem publicam plūs quam prōditiōnis rūmor ullæ ā præside nostrō ministrīsve ejus commissæ labefēcērunt.

Hīs autem Gracchī nōn necantur sunt temporibus, neque ā Catilīnā conjūrātur; ideō istīs dē rēbus mihi est nihil (saltem hodiē) dicendum. Tantum dē illīs quæ proferunt diurnāriī omnibus et singulīs diēbus nuntiīs. Latrocinium Trumpōrum illōrum, illīus Kushner, Manafort, Page, Stone—mihi spem pæne omnem adimunt reī publicæ umquam recipiendæ. Plutocrātēs vīcērunt, ut vīdētur.

Quōmodonam Rōmānī sua tempora patiissent, sī eōs interrete clādibus dē novīs continuō certiōrēs fēcisset, scīre maximopere velim. Vērum hanc ad rem humerī prōfectō nōn valent nec umquam valēbunt. 

Wednesday, May 3, 2017

Præparandum mihi est curriculum vītæ (“résumé,” ut dīcitur), mē quemadmodum id scrībam cōnsiliī plānē inopī. Curriculum meum tam varium fuit—totsulcum, venia sit dictō—ut scriptum vix ratiōnem habēret, præsertim ad usum postulātum, quod est hoc: Quædam argentāria poposcit ut biduum scholās dē arte orātiōnum scrībendārum hābeam.

Ad quās igitur disciplīnās mē addixī? Fābulās scænicās scrībere. Librōs vitā dē meā et nuper dē homicidiō scrībere. Talēs fābulās et librōs scrībere docēre. Duo sēmis annī sānē orātiōnēs scrīpsī, nōn vērō in modō verificātū facile mē hoc ad scholæ genus capācem mōnstrat.

Ergō hāctenus omnēs tentātiōnēs prorsus vanæ fuērunt.

Perendiē est curriculum mittendum.

Sunday, April 23, 2017

Stertet juxtā mē canicula.

Vidēlicet nocte equidem stertō. Īnscītus, sānē, quippe quī dormiam. Mē vērō mīseret eōrum quōs juxtā mē quiēscentem obdormīre oportet.




Sunday, April 16, 2017

Bene māne hodiē experrēctus sum—multō præmātūrius quidem quam et soleō et mihi convenit. In Latīnē legendō tempus trīvī, nōnnūllīs fabulæ Milēsiānæ paginīs perlectīs. Versiōnēs duō illīus librī cui titulus Anglicē Robinson Crusoe legō. Prīma, ā quōdam Goffaux versa, lectū est facilius; nōn vērō mihi omnīnō liquidum est, utrum ævī causā an solœcismī. Nempe hujus interpretātiōnis Latīnitātī sunt plūra idiomata (“cōnsiliī inops,” exemplī grātiā, et “manibus expānsīs”) quæ sē mihi “ēnuntiāta in promptū” præbent. Nēsciō autem num “cōnsiliī inops” vel “manibus expānsīs” junctūræ germanæ Latīnæ sint an tantum idiomata “hodierna” (h.e., ex posterō sæculō nonagēsimō) ex linguīs vulgāribus tracta et Latīnē scævē expressa.

Altera versiō, ā quōdam Nagel versa, pauciōra talia idiomata continet, sed forsitan plūs “vēræ Latīnitātis” sapit.

Illā illīus Goffaux perlectā, mē Nagel perlegere oportet, deinde ambās cōnferre, præsertim ubi altera idiomatī utātur, altera nōn, ut ipse judicem (quoad fierī potest) utra “certamen Latīnitātis” vincet. Nihilominus ambæ prōderunt.