Saturday, May 20, 2017

Nīmīrum tempora Rōmāna plūs nostrīs fluctuāvērunt. Gracchōrum homicīdium (vel potius parricīdium), Catilīnæ conjūrātiō—istī similēsque casūs rem publicam plūs quam prōditiōnis rūmor ullæ ā præside nostrō ministrīsve ejus commissæ labefēcērunt.

Hīs autem Gracchī nōn necantur sunt temporibus, neque ā Catilīnā conjūrātur; ideō istīs dē rēbus mihi est nihil (saltem hodiē) dicendum. Tantum dē illīs quæ proferunt diurnāriī omnibus et singulīs diēbus nuntiīs. Latrocinium Trumpōrum illōrum, illīus Kushner, Manafort, Page, Stone—mihi spem pæne omnem adimunt reī publicæ umquam recipiendæ. Plutocrātēs vīcērunt, ut vīdētur.

Quōmodonam Rōmānī sua tempora patiissent, sī eōs interrete clādibus dē novīs continuō certiōrēs fēcisset, scīre maximopere velim. Vērum hanc ad rem humerī prōfectō nōn valent nec umquam valēbunt. 

Wednesday, May 3, 2017

Præparandum mihi est curriculum vītæ (“résumé,” ut dīcitur), mē quemadmodum id scrībam cōnsiliī plānē inopī. Curriculum meum tam varium fuit—totsulcum, venia sit dictō—ut scriptum vix ratiōnem habēret, præsertim ad usum postulātum, quod est hoc: Quædam argentāria poposcit ut biduum scholās dē arte orātiōnum scrībendārum hābeam.

Ad quās igitur disciplīnās mē addixī? Fābulās scænicās scrībere. Librōs vitā dē meā et nuper dē homicidiō scrībere. Talēs fābulās et librōs scrībere docēre. Duo sēmis annī sānē orātiōnēs scrīpsī, nōn vērō in modō verificātū facile mē hoc ad scholæ genus capācem mōnstrat.

Ergō hāctenus omnēs tentātiōnēs prorsus vanæ fuērunt.

Perendiē est curriculum mittendum.