Wednesday, October 4, 2017

Patria mea in manibus est scelestissimōrum.

Nōn dē Cynocephalō illō dīcō. Scelestissimus quidem nēfandus est, semper fuī, semper erit, vērum prōdigium est, mōnstrum, nec potest quīn scelestissimus sit. Nōn dē illō dīcō.

Immō, dē iīs loquor quī eum suffulcit. Hominēs quī, dīvitiārum causā, scelerīs suīs libenter conīvent, clādem, famem, mortemque patientēs ut locuplētissimī fiant etiam locuplētiōrēs.

Procellæ horribilēs ter hōc tempore regiōnēs merīdiōnālēs recenter vastāvērunt. Cibus cum in domubus et macellīs fundītus dēlētus sit, duābus in hīs regiōnibus—Texas nempe et Florida—quī rem publicam administrant incolīs licentiam concessērunt, ut pittacia cibālia (dīcō “food stamps”) ad popīnās cibum emendī. Tertiæ vērō regiōnī, ubi cutis populī magnā ex parte fuscus est potius ac albus, Portō scīlicet Opulentō (“Puerto Rico”), licentiam herī negāvit.

Pæne dīmidiæ partī hujus cīvitātis populī nūlla est potābilis aqua. Pæne nihil auxiliī rēs publica eīs mandāvit. Præses noster, cīvēs suōs morī vidēns, dīcit apud eōs nullam “vēram” clādem esse, eīs jacit mappās chartaceās, et, photographēmatīs captīs, āvolat ut Caledonicē lūdat.

Et quōrum est eum remque publicam moderārī—dīcō eōs in Senātū et Domū, ut dīcitur, Repræsentīvā—cor cum ejus probē situm esse asserant, continuō ad latrocinium flāgitiōsum redeunt. 




No comments:

Post a Comment