Sunday, April 16, 2017

Bene māne hodiē experrēctus sum—multō præmātūrius quidem quam et soleō et mihi convenit. In Latīnē legendō tempus trīvī, nōnnūllīs fabulæ Milēsiānæ paginīs perlectīs. Versiōnēs duō illīus librī cui titulus Anglicē Robinson Crusoe legō. Prīma, ā quōdam Goffaux versa, lectū est facilius; nōn vērō mihi omnīnō liquidum est, utrum ævī causā an solœcismī. Nempe hujus interpretātiōnis Latīnitātī sunt plūra idiomata (“cōnsiliī inops,” exemplī grātiā, et “manibus expānsīs”) quæ sē mihi “ēnuntiāta in promptū” præbent. Nēsciō autem num “cōnsiliī inops” vel “manibus expānsīs” junctūræ germanæ Latīnæ sint an tantum idiomata “hodierna” (h.e., ex posterō sæculō nonagēsimō) ex linguīs vulgāribus tracta et Latīnē scævē expressa.

Altera versiō, ā quōdam Nagel versa, pauciōra talia idiomata continet, sed forsitan plūs “vēræ Latīnitātis” sapit.

Illā illīus Goffaux perlectā, mē Nagel perlegere oportet, deinde ambās cōnferre, præsertim ubi altera idiomatī utātur, altera nōn, ut ipse judicem (quoad fierī potest) utra “certamen Latīnitātis” vincet. Nihilominus ambæ prōderunt.

1 comment:

  1. Gaudeo, amice, quod iterum stylum sumpsi, ut dicitur, et latine nunc commentarios lepidos scribis. Mihi etiam maxime placet fabula, quam vocamus 'Robinson Crusoe'. Cum parvissima puellula essem, debebam hunc librum sinice legere, ut litteras sinicas discerem; avus meus enim erat (atque adhuc est) magister huius sermonis.

    ReplyDelete