Sunday, March 26, 2017

Hāc vespere cum marītō pelliculam spectāvī nomine Moana. Spectāculum sānē puerīs puellīsque destinātum, sicut vērō fere omnia ā Disney in lucem ēdita multa et hominibus adultīs offert. Īnfeliciter dum explicābātur fābula iterum iterumque obdormīvī, quippe quī et senex et debilis sim, nē singulam quidem pelliculam valeō. Nihilominus placuit.

Hodiē amīcæ Virginiæ auxiliō facturus ad Larēs trānsferendum. Mihi cordi est amīca et veterrima—plus quam XXV annōs abhinc alter alterum cognōvimus—nec auxilium præbēre nōn perplacet. Utinam autem paululum serius conventūrī essēmus. Nē obdormiam, sicut hāc nocte accidit, vereor.

Friday, March 24, 2017

Tōtum hodiē diem ad ūniversitātem discipulīscum quī nuper fābulæ musicæ prīmam manum apposuērint dēgō. Histriōnēs VII ad fābulam agendam locātī sunt; quattuor diēs præmeditantur (quōrum hicce secundus est); deinde, spectāculō īnstructō, coram aliōs discipulōs prōditur.

“Superbia” quamquam “pride” sibi velit, nōn tamen hōc quī per mē diffunditur affectū proprium vocabulum est. (Nec est nīmīrum “diffundere” quod ad “affectus” illum adhærit vocabulum; nondum sat hīs in rēbus versātus ut melius reperiam, eō quod servit utor.) Lexicone autem perquīsītō, vocabulum “efferō” occucurrī, fortasse igitur carpo. Histriōnēs hōs, fābulam dum īnstruitur, discipulōs tutus, effīo. Scrīptōrēs meliōrēs sunt, ut putō, quam ad hujus initiō annī scholasticī, nec nihil istīus acuendī mihi debētur—ergō meī quoque causā efferor!

Potius quam mē ut omnia singula ēnuntiāta exarem cōnficere, commentāriī brevis hujus finem faciō.

In proximum!


Monday, March 20, 2017

Mihi in mentem subvenit commentārium proximum nōn omnīnō vērum, vel saltem aliquantulum temerārium, fuisse. Liber dē quō potentissimum scrībēbam, cui titulus Robinson Crusoeus (scīlicet interpretātiō Daniel illīus Defoe), multās quidem loquēlās junctūrāsque continet—versus vērō in Latīnam annō MDCCCXXIII, h.e. 1823 est, nec lingua jam lātē orbem per terrārum dīvulgāta. Fierī potest ut F. J. Goffaux, quī in Latīnam eum togāverit, ut ita dīcam, linguam penitus caluerit et librī Latīnitās, ut Cæsaris illa mulier, suspiciōne vacāverit. Nōn vērō sat perītus sum ut sciam.

Præterhāc Goffaux nōn est sōlus qui librum hunc vertit. Sunt vērō QUINQUE tālēs: Goffaux, Lieberkühn, Newman, Nagel, Avellānus. Illam autem interpretātiōnem illīus Nagel excēpī eās inter optima, exemplar igitur ēmī. (Etiam illa illīus Goffaux mihi laudāta est.) Quæ vērē, quoad sciam, Latīnitātis mihi plus sapere, ut ita dīcam, vidētur—vērum parum sciō.

Sīquidem Nagel illīus liber Latīnitās illam illīus Goffaux præstat, ideo illīus Goffaux junctūræ loquēlæque posthabendæ sunt?

Fortasse, interpretātiōne illīus Nagel perlectā, respōnsum sciam.

Saturday, March 18, 2017

In aeroplanō sedeō, Novum Eborācum vectus, feriīs peractīs atque novō gaudiō nactō, vel potius inventō. Sīquidem sōlum vēra sunt dīcenda, gaudium novum est datum.

Dē novō fonte Latīnitātis scīlicet loquor, quī mē citius certiusque progredī sinet. Librī enim antīquissimī in lūcem editī sānē perbellī sunt, quod vērō sibi voluērunt eōrum scrīptōrēs admodum perspectū est difficile. Quid interest inter—ut exemplam ponam—“signa cōnferre” et “manūs cōnserere”? Vel inter “bellum īnferre” et “bellum gerere”? Est quidem; non exstāre, ut dīxit cujusdam nōminis oblītus sum, synōnyma, nam vocabulō ūnicuique umbra propria colorque est, etsī vix ab illīs aliōrum distinctus, vīta vērō Rōmānā tam procul ab illā nostrā hodiernā erat ut distinctiōnēs hās acūtē discernere haud possim.

Lībrī autem recentiōrēs mihi aliō in lūmine sē præbent, ut vidētur. Librum assumpsi cui titulum hōc in mōmentō oblītus sum, sæculō ūndēvīcēsimō ineunte typīs exarāta, mihi multō in auxiliō tālēs ad distinctiōnēs interdum—nōn dīcō etiam nōnnunquam—perspiciendās, quia, ut opīnor, vīta scrīptōris (vel potius vertōris) et, ut ita dīcam, aciēs oculōrum nostram sat quadrat ut locūtiōnēs nōbīs liquidiōrēs sint.

At hāc voce scrīptā, prorsūs cōnfectus sum; ad Latīne scrībendum mihi oportet omnibus viribus utī. Ideō docūmentī aliquid crās præbēbō. Quandōquidem tīro sum, nec sine ēmendātiōne prōgrediar, menda, soloecismōs, et barbarismōs, quæsō, corrigite.