Thursday, July 14, 2016

Núdius tertius dé Rústicátióne SALVI revéní, quá perquam frúctus sum. Utinam tális copia ab ortú ad occásum solis—ré vérá multó post occásum—Latínitátem exercendí mihi sæpius veniat!

Mihi fluentius Latíné loquí potius cónfídó quam animadvertó, nam nimis reí prope stó, nec lúcidé perspicere possum. Magnum tamen cónátum post reditum inií, nempe librum Flowers in the Attic nomine in Latínam vertere. Náriputente dé liber magis quam facétó mox dicendum est, sed mihi pueró valde placébat, et tális versió summa subversió vidétur.


Proferó igitur hic proœmium. CDXI habet autem liber páginás, nec igitur sció quousqué pergam.



Flores in Subtegulaneo


Spei tam aptus color est flavus, similis soli quem vidimus raro. Mihi ex libellis tam bene tritis transcribere incipienti venit nomen quasi inspiratum: Fenestra Aperta, in Sole Sta. Fabulam nostram tamen ita vocare dubito, nam mihi potius fuisse flores chartaci videmur in subtegulaneo. Tam nitide nati, omnes per dies illos longos, torvos, tædiosos, incubosos palluimus ubi, spei captivi, ab avaritia includiebamur, ne unum quidem flosculum coloraturi.

Quandoquidem Carolus ille Dickens inter auctores meos et Christophori prædilectos est, rationem illius heroem partum suis libris præponentis imitarer scribendi, si possem. Verum is quidem magno ingenio præditus erat, ad sine difficultate scribendum natus; ego tamen lacrimis, cruore amaro, acida bile quamque vocem in historiam tradere mihi videor, pudore conscientiaque bene commixtæ. Me numquam talia sentituram putavi; hæc enim ad ferenda erat onera ab aliis. Annis lapsis, senior sum, sæpior, promptior ad obsequendum. Rabiei placata tempestate quondam in me bacchata, me scripturam cum veritate atque minus cum odio invidiaque quam paucos abhinc annos potuissem spero.

Instar igitur illius Dickens, his in “fictis” me sub nomen falsum celo, locis in falsis habito, et Deum precor, quos dolere oportebit, his lectis quæ mihi dicendum est, dolituros. Certe Deus misericordia in infinita Ejus faciet ut editor quidam misericors verba mea in librum ponat atque terat quam susceptura sum, ut spero, sicam.

Thursday, June 30, 2016

Situm interretiálem jamjam apud thoughtsandpraye.rs cónstituí. (Spérábam eum apud thoughtsandprayers.com cónstituere, locus véró ille ab alió, malum, præcéptus erat.)

Cúr “Thoughts and Prayers” (Latíné “cógitáta precésque”) élégí? Quod violentia sclopetária passim in Americá fit, nec magistrátí ejus cúrant nisi, quotiéns néscióquot hominés necátí impetú in sclopetárió sint, totiéns “cógitáta precésque meæ cum mortuórum familiá sunt” pípient. Núllam légem ferunt, núllam émendátiónem (“amendment”) ad rérum légés publicórum (“Constitution”) proponunt. Cógitáta precésque pípiant, et pípiant, et pípiant, iterum iterumque, dum mátrés, patrés, líberí trúcidátí omnibus et singulís diébus sunt. Quómodó finis violentiæ facta potest? Vidélicet per cógitáta precésque.

Statuí igitur expedítiónem incoháre in hoc flagitium.

Apud thoughtsandpraye.rs, cædés ab magistrátis illís nominabuntur quí, stipibus á Cónsociátióne Sclopetáriá Reí Publicæ (“National Rifle Association”) acceptís, légés antisclopetáriás refrágantur. Exemplí grátiá, pró “cæde Rolandí” vel “cæde Oppidí Carolí,” apud thoughtsandpraye.rs dé “cæde Rolandí Aloysiáná Gohmert” vel dé “cæde Oppidí Carolí Mitch McConnell” loquétur.

Sí spés nón falsa erit, vulgétur hoc usus, et fortasse dédecus magistrátós adducet ut violentiam hanc tandem vetent.

“Sí” autem “spés nón falsa erit”—rogátum est máximum, cui respónsum certé equidem nésciam.

Thursday, June 16, 2016

(N.B.: Émenda Latínitátis errórés, quæsó; tantum discipulus sum.)

Júrátórum particeps hodié fiébam éléctiónis (“jury duty”).

Diú júráta interesse cupíví, quippe quí légem injústam vitiáre (“nullify”) voluerim. Léx autem quá reus hodié júdicandus fuisset omnínó jústa est, nam scelere dé horribili tractábátur: néfárium in puellam decem annós nátam (eó magis á biocólýtá). Nec erat nulla argumenta, nisi á puellá (nunc fémina).

Perambiguus meí nón séligendí sum—nempe trístis relevátusque. Trístis, quod mé sció sánum moderátumque nec ad rés gravissimás levigandás próclívem, júdex igitur jústus sim.

Relevátus autem, quod duo principia mea vel summa fortasse conflíxissent: féminís quæ violátam sé adsevérent confídendum est, et reus ínsóns est donec sóns mónstrétur. 

Scelere néquissimó adduxissem ut “sontem” dicam. Sed, ut ait pater, patronus máximus præclárus integerrimus, “In systémati quó reus insóns est donec sóns mónstrétur, decem sóntés liberentur pró quóque ínsonti injústé carcerátó.”

Spéró causam jústitiam gigenitúram esse.


Sunday, June 12, 2016

De convivio apud amicum Stephanum jamjam reveni quo hospites plerique sat erant mirabiles. Alii se nimium loqui ignorabant, alii se male induti, alii ebrii, et cetera. Stephanus maritusque mihi cari sunt, amici tamen minus. 

Utique nemo de cæde ad Orlandum facta locutus est. Non ignorabamus; immo vero omnes eæ cogitabamus, nugando jocandoque solum pati poteramus. 


Pœna maxima a plutocratis ignavis qui hanc rem publicam gubernant—vel potius despoliant—est dandam.

Monday, March 14, 2016

Ex Ré Publicá Dominicáná tot post ménsés scríbó. Linguam Latínam negléxí—vel, lénius dictó, inarátam reliquí. 

Marítus nón procul dormit, nec stertit, dís sit grátia! Sénsim tandem défetíscor.

Nón sunt multa hóc in mómentó ad scríbendum. Reditó tamen factó lætus obdormió.

Monday, June 22, 2015

Herí nocte cœtús aderam ad novem hominés núdius sextus ad Charleston, South Carolina, occísós commemorandós, nec dé vespere est méns nón ambiguus. Partim verbum “superábimus” á mille plusve vócibus cantátum gaudium excitávit. Partim nésció quid boní verbum “superábimus” cantáre efficiat. Órátor únus mihi studium excitávit, nempe Jumaane Williams, quí sic (plusve minus) locútus est: “Sí vénistis ut hodié lætétis, nec crás contrá injúriás dimicábitis: domum itis.”

Cantáre bene incipere est. Quot véró rem ibi finiunt?

Wednesday, May 27, 2015

Difficultás scriptórí est hæc: semper labórat. Nempe, nón est hóra cónstitúta quá officium advenit, prandet, domum discédit. Item nón est quoque ad vacandam. Évenit igitur ut semper aliquantum cúrátus est.

Hodié, exemplí grátiá. Sí enim negótium cœpissem hóram nonam, quintam désitúrus sim (nunc paulum tertiam post hóram est), hórá dé quintá vespere fruí possim. Réapsé tamen tótum diem paulum anxius fuí eróque: Mé oportet aliquid facere, scríbere, aliquem vocáre?

Hóc dictó, sunt profectó difficultátés pejórés quidem habitú.