Tuesday, August 9, 2016

Hem. Quod constitui, tam volens, male feci—vel, potius, non omnino feci. Hanc paginam vacuam nonnullos dies reliqui, nec multa hoc in momento dicere queo. Est saltem causa, etiamsi nulla bona. Nam dies quo fabula conscripta ad editricem reddenda sit instat—h.e. Solis die—nec est scripta. Fortasse una partem in tribus perscripsi, verum octo milia vocum mihi restant, neque facile scribantur. Mihi profecto necesse est, si Latine scribendum sit, remittendi et relaxandi copia. His anxietatis causa vetatis, locum Latine scribere, quamvis barbarismorum, solœcismorum, mendorum plenum, prorsus non possum. Etiam hic locus brevissimus tanti constat, ut breve mihi finem faciendum sit—veri simile nunc. Spero fore ut, Lunis die, magis copiose scribam.

2 comments:

  1. Noli dolere, quod nuper pauca verba scripsisti! Ut opinor, fabula tua scribenda est ante diem, potes autem commentarios otiose componere. Insuper meliores fimus errando, ex erroribus enim multa discimus. Macte esto!

    ReplyDelete
  2. Multas, his scriptis et lectis, tibi reddo gratias. Pæne MM verba hodie scripsi, multo igitur melius me habeo. MMMMM mihi jam restant, quæ tres dies proximas scribenda sunt; hoc tamen initio facto, facilius erit progredi.

    ReplyDelete