Tuesday, August 2, 2016

Nuper de Conventiculo Lexintoniensi revectus, ubi Latinitatis loquendi facultas valde aucta est. Utinam conventicula rusticationesque quamque septimanam interesse possim! 

In mentem ibi subivit quanto augenda Latinitas si singulis et omnibus diebus hac in ephemeride scribam. Parum peritus sum scriptor qui copiose citoque sententias in computatrum tradam. Verum si aliquot enuntiata quoque in die scribo, nec magnum opus perficere conor, fortasse paulatim, sensim, gradatim fluentius veniet Latinitas.

Hodie tamen satis hactenus superque. In proximum.

1 comment:

  1. Gaudeo, quod latine loqui poteras in hoc conventiculo :)

    Spero plura legere de itinere tuo ad Latinitatem absolutam.

    ReplyDelete