Sunday, June 4, 2017

Canis, āērem linguēns, mē juxtā sedet, quæ fēlīcitātis mysterium, ut opīnor, sibi tenet. Tōtum diem in ōtiō dēgit, tribus tantum cōnstitūtīs officiīs māximī mōmentī: edere, mingere et alvum dēonerāre (quæ ūnā officium integrum faciunt), imprīmīs dormīre. Mihi autem amīcīsque inimīcīsque dēcernī vidētur rebus longē plūs implicātīs, nempe plūs stultīs, tempus dētero: timēre, invidēre, dubitāre, dēsīderāre, īrāscī stomachārīque, æmulāre, odisse. Quōrum, nisi fallor, nullum cane mē sapientiōrī lætiōrī beātiōrī interest.

Theobromæ autem sapōre numquam fruitur, idcirco mē esse malim quam eam.

4 comments:

  1. Bene iam scrībis. Tamen antequam commentārium tuum rescrībam, cōnsilium dandum vidētur: Hanc (https://www.youtube.com/watch?v=8JV1LQZ9wQE&list=PLfku8EBM-vSLu0DqAMjT8y9_AKU5eTbfz&index=1) dē linguā Latīnā discendā relātiōnem audī, doctissimī cuiusdam Suēdī, quae tē maximē in discendī ratiōne ēligendā iuvābit, magis quam ēmendātiōnēs meae. Prō dolor eam litterīs nōndum mandāvit et propter incīsiōnem malam haud semper clārē intelligitur.

    Nunc scrīpta haec tua retractō:
    "Canis, āerem linguēns, mē juxtā sedet, quæ fēlīcitātis mystērium, ut opīnor, [sibi tenet - quid accūrātē hīs verbīs dīcēbās? "obtinet" potissimum sit] . Tōtum diem in ōtiō dēgit, tribus tantum cōnstitūtīs officiīs māximī mōmentī: edendī, mingendī et alvī dēonerandī (quæ ūnā officium integrum faciunt), imprīmīs dormiendī. Mihi autem amīcīsque inimīcīsque dcernī vidētur <.> rebus longē implicātīs, nempe stultīs, tempus dētero: timendō, invidendō, dubitandō, dēsīderandō, īrāscendō stomachandōque, æmulandō, odiō. Quōrum, nisi fallor, nullum canis mē sapientiōris lætiōris beātiōris interest.

    Theobromæ autem sapōre numquam fruitur, idcirco esse malim quam . "
    Haec hāctenus. Moneō autem tē summopere ut illīus Suēdī viā prōgrediāris. Nam imāginem mentālem huius linguae tibi dēbēs comparāre rōbustam. Plūra dē eā hīc legās Anglicē: indwellinglanguage.com

    Cēterum, quod vōcālīs longās discis ac scrībis, valdē gaudeō.

    Cūrā ut valeās.
    PS.: Quaestum tuae indolī aptum et dignum tibi exoptō.

    ReplyDelete
  2. "Mihi autem amīcīsque inimīcīsque dēcernī vidētur rebus longē plūs implicātīs, nempe plūs stultīs, tempus dētero:"
    Nunc dēmum appāret mē hanc sententiam nōn intellēxisse. Anglicē rescrībās, quaesō, vel Latīnē verbīs aliīs!

    ReplyDelete
    Replies
    1. Amīce carissime benignissime!

      Veniam tibi obsecrō ob silentium diūturnum! Mē oportuit grātiās hōrum ēmendōrum cōnsiliōrumque tibi statim reddere maximās—quibus tē nunc cumulō iterum iterumque. Fēriābātus sine solitō accessū ad interrēte, multa i-pistulās, ut ita dīcam, præteriī, inter quās, tandem aliquandō lectās, nūlla tamquam hæc placet.

      Ut vēra dīcam, quid "Mihi autem amīcīsque inimīcīsque dēcernī vidētur rebus longē plūs implicātīs, nempe plūs stultīs, tempus dētero" sibi vellet, haudquāquam teneō. Eō tempore nīmīrum mihi sōle clarius lucēbat; nihilominus sōl occidit, nec umerī valent ad id percipiendum, quod dicēbam.

      Et ille Suedius et ille Americānus apud indwelling sunt mihi notī, grātī, et carī, nec īnscius sum quantopere valeant cōnsilia eōrum. Ipsa exceptiō sive incīdiō, ut ita dīcam, Suediī conātus sum auscultāre, nōn dum vērō sub manūs successit, propter illās difficultātēs quārum mentiōnem fēcistī. Proximā in i-pistulā quam illī Daniel scrībēbō, eō hortābor ut verba quam citissime dēscrībat.

      Grātiās iterum sescentiēs, amīce, ob beneficium laudemque tuam.

      Cūrā ut valeās tauricē!

      Delete
  3. *quid ēnuntiatum sibi VOLUERIT, nōn "vellet." Ignosce, quæsō!

    ReplyDelete