Sunday, June 12, 2016

De convivio apud amicum Stephanum jamjam reveni quo hospites plerique sat erant mirabiles. Alii se nimium loqui ignorabant, alii se male induti, alii ebrii, et cetera. Stephanus maritusque mihi cari sunt, amici tamen minus. 

Utique nemo de cæde ad Orlandum facta locutus est. Non ignorabamus; immo vero omnes eæ cogitabamus, nugando jocandoque solum pati poteramus. 


Pœna maxima a plutocratis ignavis qui hanc rem publicam gubernant—vel potius despoliant—est dandam.

2 comments:

  1. Latínista multó té imperítior sum—pauca mómenta tibi suppedíre videntur ut lepida, eloquentia, cópiósa scríbas, véró mihi est opus longó temporis spatió ad paululam perscríptiónem únam exarandam. Ephémeride tuá tamen illísque aliórum nuper inventís prómittó ut sæpius scríbem!

    ReplyDelete