Thursday, April 23, 2015

Sollicitor circulum meum Latínum déféctúrum esse.

Sunt præter mé trés quí aliquantulum perítí sunt. Etsí haudquáquam fluenter, avidé tamen sermocinámur. Est deinde úna quæ quamquam imperíta sermocinárí impigré conátur. Sunt autem déniqué duo quí tam fungí esse videntur, nec loquuntur nisi fere acié gladií compunctí. “Quid dé ré crédis?” dícébit únus nostrum perítórum. Post moram dícébit alter duórum, “Nihil,” seu “Quá dé ré?” Alter á propositó iterum iterumque dígreditur, anglicé véró, quia nimiam marijuánam fumat; alter modo nihil dícit. Erat altera imperíta impigraque, ménsem duove abhinc autem rursus in Germaniam discessit. Sermó eá presente lepidé sí minus léviter fluxit. Sunt autem ea absente quasí duo gregés pró únó, nec sció quómodo cohæreant.

No comments:

Post a Comment