Thursday, July 14, 2016

Núdius tertius dé Rústicátióne SALVI revéní, quá perquam frúctus sum. Utinam tális copia ab ortú ad occásum solis—ré vérá multó post occásum—Latínitátem exercendí mihi sæpius veniat!

Mihi fluentius Latíné loquí potius cónfídó quam animadvertó, nam nimis reí prope stó, nec lúcidé perspicere possum. Magnum tamen cónátum post reditum inií, nempe librum Flowers in the Attic nomine in Latínam vertere. Náriputente dé liber magis quam facétó mox dicendum est, sed mihi pueró valde placébat, et tális versió summa subversió vidétur.


Proferó igitur hic proœmium. CDXI habet autem liber páginás, nec igitur sció quousqué pergam.



Flores in Subtegulaneo


Spei tam aptus color est flavus, similis soli quem vidimus raro. Mihi ex libellis tam bene tritis transcribere incipienti venit nomen quasi inspiratum: Fenestra Aperta, in Sole Sta. Fabulam nostram tamen ita vocare dubito, nam mihi potius fuisse flores chartaci videmur in subtegulaneo. Tam nitide nati, omnes per dies illos longos, torvos, tædiosos, incubosos palluimus ubi, spei captivi, ab avaritia includiebamur, ne unum quidem flosculum coloraturi.

Quandoquidem Carolus ille Dickens inter auctores meos et Christophori prædilectos est, rationem illius heroem partum suis libris præponentis imitarer scribendi, si possem. Verum is quidem magno ingenio præditus erat, ad sine difficultate scribendum natus; ego tamen lacrimis, cruore amaro, acida bile quamque vocem in historiam tradere mihi videor, pudore conscientiaque bene commixtæ. Me numquam talia sentituram putavi; hæc enim ad ferenda erat onera ab aliis. Annis lapsis, senior sum, sæpior, promptior ad obsequendum. Rabiei placata tempestate quondam in me bacchata, me scripturam cum veritate atque minus cum odio invidiaque quam paucos abhinc annos potuissem spero.

Instar igitur illius Dickens, his in “fictis” me sub nomen falsum celo, locis in falsis habito, et Deum precor, quos dolere oportebit, his lectis quæ mihi dicendum est, dolituros. Certe Deus misericordia in infinita Ejus faciet ut editor quidam misericors verba mea in librum ponat atque terat quam susceptura sum, ut spero, sicam.