Wednesday, May 27, 2015

Difficultás scriptórí est hæc: semper labórat. Nempe, nón est hóra cónstitúta quá officium advenit, prandet, domum discédit. Item nón est quoque ad vacandam. Évenit igitur ut semper aliquantum cúrátus est.

Hodié, exemplí grátiá. Sí enim negótium cœpissem hóram nonam, quintam désitúrus sim (nunc paulum tertiam post hóram est), hórá dé quintá vespere fruí possim. Réapsé tamen tótum diem paulum anxius fuí eróque: Mé oportet aliquid facere, scríbere, aliquem vocáre?

Hóc dictó, sunt profectó difficultátés pejórés quidem habitú.

Tuesday, May 26, 2015

Crédidí právé hodié diem discipulí démonstrátiónibus ultimum ad úniversitátem esse. Negótium igitur quod post hórás merídiem implére exspectábam in tenuem áerem subitó ad hóram trédecimam évánuit! In mentem vénit pelliculam Rebellem spectáre (Díductí sequéns) sed, hórárum index haud omnínó malum convéniéns, in bibliopólás duás in quibus maximé délector aliquot hórás versus sum. 

Domum tandem revéní et jam paucás hórás ad ótium habeó. Quidnam faciam?

Umbra tantum scit...

Monday, May 18, 2015

Ephemeridim hæc aliquot diés negléxí. Ad bonam Latínitátem hæc nón est via!

Nesció cúr solum cum difficultáte ad legendum reperió. Cæsar sat facile est, sed aliquantum tædiósus. Holberg (Iter Subterraneum Nicolai Klimii) multó gratior est, sed pauló nimium difficile. Ciceronem nón jam temptáre voló. Dé Harrió Potter et Philosophórum Lapide (právó tituló Harrius Potter et Philosophi Lapis útí recúsó) mé délectat, ré vérá, sed quódammodó tamquam fraudárem sentió...

Forsitan difficultás sit nón legendó sed proptereá, quod nón ad scríbendum adductus sum. Vel ad scríbendum saltem Latíné. Fortasse signó est, nec librum adopertum neglégere débeó.

Videámus quod ferat hodié.

Tuesday, May 5, 2015

Ad præparátiónem nunc sedeó spectáculórum discipulís meís scríptórum. Alia sémestra discipulós quibus magnum est ingenium doceó. Ínfélíciter hoc nón est tálum sémestre. Fortasse semestre proximum melius erit.

Sunday, May 3, 2015

Á spectáculó comicó Aliquó Pútidó nomine nuper domum revéní. Dé duóbus frátrís poétís sexágésimó in sæculó tractábátur quí vátem Nostradámum vísitant quó Shakespearem melius æmulárí comperiant. Nostradámus eós certiórés facit genus húmánum quondam cujusdammodí spectáculum, "musical" nomine, plausibus vociferátiónibusque clárissimís perárdenter acclámátúrum esse. Prætereá mentiónem facit spectáculum Hamlet nómine ex Shakespearis omnibus apud populum pergrátissimum futurum esse. Dé nómine autem erráns spectáculum Omelet vocat, quæ nómen est ré vérá éscæ ad jentáculum ésæ. Mendósius et mendósius procédunt frátrés, nec Shakespeare sé ab ínsídiís abstinet, usque ad fínem hilarem.

Spectáculum mihi vérum lepidum erat, unó exceptó: jam mé mágnoperé tædet dé cinædís in theátró jocórum. Quod decem vígintave abhinc annós decébat, nón jam decet. Nón mihi placet mé ut lúdibrium vidére. Aliud est—quod dé tálís rébus fíerí potest—perspicientiam jocósamque dícere, aliud est stultitiam.

Spectáculó tamen valdé fruébar, nec mé pænitet adfuisse.