Wednesday, April 29, 2015

Scænam quæ prímum cinædicó dé coitú tractet mé jam oportet scríbere (scænam prímam saltem nón ad mihi frícándó úsum). Fabulá hoc éventum héróí omnínó novum esse et eum admodum commóvére postulánte, statuí igitur eum numquam jam cévuisse—sólum futuisse. Hic amátor autem héróí ut id patiátur persuadéns, hic illum adamat...nec scit uter quam calamitósus erit exitus...

Tuesday, April 28, 2015

Rórem bibere Montánum Diætéticum séró désinere mé oportet. Sí minus, quam vítæ mihi est relictam teram lychnobius.

Thursday, April 23, 2015

Sollicitor circulum meum Latínum déféctúrum esse.

Sunt præter mé trés quí aliquantulum perítí sunt. Etsí haudquáquam fluenter, avidé tamen sermocinámur. Est deinde úna quæ quamquam imperíta sermocinárí impigré conátur. Sunt autem déniqué duo quí tam fungí esse videntur, nec loquuntur nisi fere acié gladií compunctí. “Quid dé ré crédis?” dícébit únus nostrum perítórum. Post moram dícébit alter duórum, “Nihil,” seu “Quá dé ré?” Alter á propositó iterum iterumque dígreditur, anglicé véró, quia nimiam marijuánam fumat; alter modo nihil dícit. Erat altera imperíta impigraque, ménsem duove abhinc autem rursus in Germaniam discessit. Sermó eá presente lepidé sí minus léviter fluxit. Sunt autem ea absente quasí duo gregés pró únó, nec sció quómodo cohæreant.

Wednesday, April 22, 2015

Diem tótum líberum habeó. Pelliculam amícó cum Rob spectáre própositum est, sed negótium impróvísó habet, nec sólus íre cupió. Jam ad télephónum lúsí, nec plús tempus sic absúmere vélim. Hanc notiunculam scríbó. Fábulam Tremontánam scríbendam est. Quid céterí diés mihi præbébit?

Monday, April 20, 2015

Herí ephémeridim hanc interrétiálem ad latínitátem acuendam cónstití. Ephémeridim nuper inventam Deus ex Crápulá nómine valdé admíror, cujus Latínitás scríptóris tam expedíté et facilé fluit ut et quasi esset patria lingua et spem eæ jam appropinquandæ feré abjiciam. Decem quidem abhinc annós ephémeridim statuit—verisimiliter quattuor annós nátus—nec tam erat perítus quam nunc est; id véró temporis paulum mendósé scríbébat (jam exemplí grátiá “Dícis linguam latínam” pró “loqueris” scrípsit). Attamen ille quidem vocabula “lódíx” et “abnoctáre” jam noverat, quum mihi jam esset hóra tóta necesse ut hanc notiunculam brevem scríberem.  Psychiatrístus mihi quærat quamobrem mé adversum alium arbitrí. 

Eum ut sé effutuat júbeam.

Mendás, quæsó, corrigite; discipulus tantum sum, nec errórum ínsciéns discere possum.